- MENIS
- MENISapud Strabonem, qui tribus locis eius templorum meminit, Casaubono idem cum Luna Numen est, Sed quia numquam Μηνὸς ἱερὸν sine adiecto ponit, verum semper aut Μηνὸς φαρνάκου, Μηνὸς Κάρου, aut Μηνὸς ἀρχαίου, non potest sub his cognominibus Lunam intellexisse. Et Menem revera alium esse a Luna, idem ostendit Strabo, cum scribit: Ε῎ςτι δὲ καὶ τοῦτο τὸ Σελήνης ἱερόν. Ibi enim mentionem facit Menis Pharmacae vocati et eius templi, quod ἱερὸν non solum Μηνὸς, sed etiam Σελήνης, i. e. Lunae, esse ait. Nempe totus ille orbis et πρόοδος, quem Lung modulationibus menstruis, ut loquitur Tertulliam. variat, Μὴν, ut notum est, vocatur Graecis, Latinis vero Mensis: et videtur apud stultam Gentilitatem Dei nomen emeruisse. Unde Diogenes, gallum gallinaceum τοῦ Μηνὸς ἱερὸν fuisse scribit, ex scito Pythagorae quod Plinius vertit, Mensi sacrum: Cuius etiam meminit Iamblichus in Vita Pythagorae l. 1. c. 18. etc. Vide Salmas. ad Spartian. in Caracallo c. 7.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.